I am an AI hater (Latine)
A Latin translation of Anthony Moser's essay, I am an AI Hater, made by a human.
Intellegentiae Artificialis Osor Sum
Intellegentiae Artificialis osor sum, quod incivile habetur. At non curo, quoniam osor sum.
Ut Intellegentiam Artificialem civiliter loquaris, infitiationes reprehensioni anteponis: nempe non ex omni parte adversor! fortasse post paucos annos, quando—! forsitan finibus mutatis, autem—! Mos est ut disputemus quando et quomodo usitandum. Mos est ut sumamus hoc utilem esse alicui vel nescio quomodo, aliquando. Sic dicunt divites ac ingeniosi nobilesque, et arrogantia esset dissentire a talibus.
Sed osor sum, quod genus integritatis est. Hoc confirmat me libenter dissentire ab aliquo etsi inciviliter. “Sed modo adhibeo hoc ad —,” “Vero, si tu solum —,” “Exemplaribus novis —,” “Ridebam —,” Desiste. Ruborem tibi incutis. Pro te erubesco.
Censores iamdudum perscripserunt de vulneris naturae circumiectis, de comprobando praeiudicatae opinionis et de fabricatione redituum infensorum in alienigenas, de vulneris cogitativibus et mortibus voluntariis Intellegentia Artificosa sustinente, de quaestionibus consenionis et iuris auctorum, quomodo corporationes Intellegentiam Artificialem curantes promoveant exemplaria dominationis, quomodo Intellegentia Artificialis sit dolus quod efficit fraudem et dissimulationem et sollicitationem et speculationem, de operariorum expilatione, quomodo latebra sit fabribus abrogandibus et arti eviscerando, quomodo haec programmata non vero ratiocinentur atque similitudo ac probabilitas haud sufficiant pervenire finem intelligentiae, quomodo homines credant se celeriores hanc ob rem cum tardiores fieri, quomodo haec sit propria sua mediocris et funditus prisca, quomodo penitus sit technologia fascistica cui radix est doctrina dominatus, circumscripta non proprietatibus formularibus sed politicis.
Vero haud censor sed amplius osor sum. Non hanc causam ago ut caute ac late disputarem, quia alii iam fecerunt. Si colluvium horteris seu comedas, non utique mea verba leges, quae rogares scilicet automaton ut summatim describat et obliviscareris quicquid tibi dixisset. Deinde dies transires, immutati verbis non lectis et sententiis non cogitavisses.
Hanc causam ago ut incivilis sim, quia haec est technologia incivilis, et debetur responsum incivile. Myazaki dixit, “Credo firme hoc esse contumeliam contra vitam ipsam.” Zamia Altman dixit nos posse circumdare ordinem solarem Sphaera Dysona ut sedes computatorias habeat. Miyazaki est rectus et Altman est pravus. Miyazaki narrat fabulas immiscentes cottidiana mirabilibus tale ut hominibus profunditer significantes fiant. Altman mentitur pro pecuniam.
Et gaudeo illaec esse mendacia, quia fabricatores Intellegentiae Artificialis non sunt damni ab suis infelicitatis sed propositibus. Volunt gignere numen ut ipsis optationes dedat, et optant numquam neminos facere artes. Volunt creare novam speciem mentis quam ipsi possint cogere in servitudinem ingnaram. Somniant de sese excogitatis novas species vitae in servitutem abducendas.
Quem ad finem? Quasi symmetria desperata, istud somnium machinae servilis perfectae consumit vitam ab utoribus simul atque illis qui apparatus tornant. Unde summa vitae inest nisi quod eligimus, quos homines novimus, qualiacumque experimur? Perturbati et vacui homines volunt vendere mihi occasionem ut desistam legere ac scribere putareque, ut desistam curare meos liberos vel colloquere cum parentibus, ut desistam eligere meas gestas aut intellegere mihi causas. Haec finis est beata ignorantia et tota solitudo, ubi nos foveantur in utero algorismi, aliti ab machinis esurientibus.
Dum consumit illos qui utuntur, etiam dum frauditores se ipse defraudant, etiam dum fulcitur ab fabribus expilatis qui fuerunt positi quasi cribra humana ab algorismo abutendi — sunt qui cupiunt aliquantulum, oblectationi. Ioculanter. Ita solum ut rideant; ut solum versari sint; quia satis est, nonne? Scitis.
Certe scio: licentiam desideras. In angulo est machina amicta cute humana quae fabricat ex sanguine ac excremento quid esse videtur quidquid rogaveras (nisi perspiceres). Dedisti unam magistro vestro qui non animadvertit. Procurator vester iussit ut hoc utaris postquam dimidiam partem sociorum dimiserat. Quasi cibum cuidam liberium vestrum hanc tradidisti et cui placebat. Cupis certo scire ut possis uti hac machina et vos nullo modo despiciam. Vobis non necesse est ut hoc esse utile credam, sed solum me esse civilem.
Sed osor sum, et non civilis ero. Haec machina est foeda et nobis confringenda est. Qui hoc fabricant sunt inani coprophagi anthropophagi ignorantiam glorificantes. Credo firme hoc esse contumeliam contra vitam ipsam
Osor factus sum per facienda qua Intellegentia Artificosa non potest facere: legendo et intellegendo linguam humanam; cogitando et disserendo de sententiis; considerando vim ac contextum meorum verborum; amando homines; faciendo artem; vivendo in meum corpus cum vitiis, affectibus, at vitalitate. Intellegentia Artificialis esse osor non potest quia Intellegentia Artificialis nec sensit nec intellegit necque curat. Homines soli possunt esse osores. Meam humanitatem cano.
Notes
- Translated from Anthony Moser's essay, I am an AI Hater. I have a degree in Greek and Latin languages with too many graduate credits and a past career as a Latin teacher. I haven't written in a long time, but I feel pretty good about this. (Latine means "in Latin")
- Zamia is the best match I could think of for the original Sam/Scam pun. From Greek ζημία, a loss, a bad deal. Plautus used this word in the Aulularia when the poor Euclio is suspicious of the kindness of the wealthy Megadorus because when the rich offer their hand, there’s some hidden burden that costs you, like an octopus grabbing on with its suckers. It seems especially apt.
- I tried to use classical Latin as much as possible, but referred to the Neo-Latin Lexicon, which compiles a number of post-classical academic sources, especially where ancient terms were lacking or ambiguous.